- AJAX
- I.AJAXOilei fil. Rex Locrensium, velox pedibus, hastae vibrandae peritus; captâ Troiâ, Cassandram virginem et vatem in templo Palladis vitiavit: Quam ob causam domum repetens fulmine a Pallade occisus est. Virg. Aen. l. 1. v. 43.------ Pallasne exurere classemArgivum, atque ipsos potuit submergere ponto,Unius ob noxam, et furias Aiacis Oilei?Ipsa Iovis rapidum iaculata e nubibus ignemDis iecitque rates, evertitque aequora ventis:Illum exspirantem transfixo pectore flammasTurbine corripuit, scopuloque infixit acuto.Vides ut hic Aiax pereat fulmine transfixus, et scopulô, idque ope Palladis, infixus. Alii vero censent illum naufragium evitâsle, in his Timaeus Locrus Hist. 1. 2. Μετὰ τῆς Τροίας ἅλωϚιν πολλοὶ τῶ Δοκρῶν περὶ τὰς Γηρέας ναυηγησάντων ἀνῃρέθησαν: οἱ δὲ λοιποὶ συν` Αἴαντι μόλις ἐς Λοκρίδα διεσώθηϚαν. Sed Virgilius suo argumento serviens, et Homerum secutus, illum naufragio obruit. Adeundus Graecus vates. Od. 4. et Seneca in Agamemnone; Sed omnes dissident. Nam Homerus interitum eius Neptuno tantum tribuit, Virgilius tantum Palladi, Seneca utrique. quod autem supra, Aiacem pedibus velocem fuisse scribit huiusce Dictionarii compilator, Homerum habet auctorem, apud quem Il. v. v. 66. Aiax hic non semel vocatur----- Ο᾿ϊλῆος ταχὺς υἱός.Unde Horat. l. 1. Od. 15. Celerem sequi Aiacem. Longe minorem Aiace Telamoniô fuisse indicat Homer. Il. ss. v. 527. in his.Λοκρῶν δ᾿ ἡγεμόνδεν Ο᾿ιλῆος ταχὺς υἱὸςΜείων, οὔτι τόσος γε ὅσος Τελαμώνιος Αἴας,Α᾿λλὰ πολὺ μείων.Idem.II.AJAXTelamonis fil. ex Hesione filia Laomedontis, fortissimus Graecorum post Achillem; cum Hectore congressus est, a quo discedente, gladiô donatus est. Achille postea mortuô, cum Aiax sibi donata arma tamquam legitimus haeres repeteret, quod ea Ulysses suâ eloquentiâ a iudicibus accepisset, prae nimia ira insaniens, permulta pecora, ac imprimis arietem corpore praestantem occidit, credens se Atridas et Ulyssem interemisse. Verum ad mentis sanitatem rediens, cum se falsum comperisset, acri dolore compulsus, gladiô, quem Hector ei dederat, in loco deserto se transfodit; cuius cruor in hyacinthum florem, vel, ut aliis placet, in florem sui nominis transmutatus fuit. Quod eleganter Ovid. expressit, Mutationum l. 13. Fab. 1. extr. in bis:Dixit: et in pectus, tum denique vulnera passum,Qua patuit ferro, letalem condidit ensem:Nec valuêre manus infixum caucere telum.Expulit ipse cruor, Rubefactaque sanguine tellusPurpureum viridi genuit de cespite florem,Qui prius Oebalio fuerat de vulnere natus.Littera communis mediis pueroque viroqueInscripta est foliis: haec nominis, illa querclae.Flos autem qui dicitur Consolida regalis, ostendit has litteras A I A I. Becman. Graeci fabulantur, totum fuisse invulnerabilem, praeterquam in cervice. Huius sepulchtum una cum Achillis, ivisse visum Alexandrum M. refert, Diodor. Sic. l. 17. c. 17. Vide Plut. in Dipnos. l. 9. q. 5. Dictus est autem, ἀπὸ τȏυ αἰάζειν, h. e. lamentari. Vide Sophocl. in Aiace Flagellifero. Item Aiax Tragoediae nomen, quam Aesopus non saepe agere solebat Cicer. l. 1. Offic. c. 31. Item alia Tragoedia, quam magnô impetu aggreslus Augustus, non succedente stylô, abolevit; quaerentibusque amicis, quidnam Aiax ageret? Resp. Aiacem suum in spongiam incubnisse. Sueton. in Augusto. c. 85. Nic. Lloydius.III.AJAXfluv. a Lycophrone sic dictus, hodie Pilaca, teste Gabr. Barriô. Est autem in Magna Graecia et per fines Crotoniatarum fluit ac mare apud Lacinium promontor. subit. Sed scribendum videtur Aeas. Nic. Lloydius.IV.AJAXnomen elephantis Alexandri M. Iovi sacri. Vide Inauris. Item unius ex elephantibus Antiochi, Plin. l. 8. c. 5.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.